ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis
positi ante templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor
rex Babylonis Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et principes
eius et fabrum et inclusorem de Hierusalem et adduxit eos in
Babylonem
calathus unus ficus bonas habebat nimis ut solent ficus
esse primi temporis et calathus unus ficus habebat malas nimis
quae comedi non poterant eo quod essent malae
et dixit Dominus ad me quid tu vides Hieremia et dixi ficus
ficus bonas bonas valde et malas malas valde quae comedi non
possunt eo quod sint malae
et factum est verbum Domini ad me dicens
haec dicit Dominus Deus Israhel sicut ficus hae bonae sic
cognoscam transmigrationem Iuda quam emisi de loco isto in
terram Chaldeorum in bonum
et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos
in terram hanc et aedificabo eos et non destruam et plantabo
eos et non evellam
et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt
mihi in populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me
in toto corde suo
et sicut ficus pessimae quae comedi non possunt eo quod
sint malae haec dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Iuda et
principes eius et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in
urbe hac et qui habitant in terra Aegypti
et dabo eos in vexationem adflictionemque omnibus regnis
terrae in obprobrium et in parabolam et in proverbium et in
maledictionem in universis locis ad quos eieci eos
et mittam in eis gladium et famem et pestem donec
consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum